/ :Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus; :/
post iucundam iuventutem, post molestam senectutem /: nos habebit humus!:/ |
/: Ubi sunt quae ante nos in mundo fuere? :/
Vadite ad superos, transite ad inferos! /: Ubi? Iam fuere :/ |
/:Vita nostra brevis est, brevi finietur, :/
venit mors velociter, rapid nos atrociter, /: nemini parcetur :/ |
/: Vivat academia, vivant professores, :/
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet /: semper sint in flore! :/ |
/: Vivant omnes virgines, faciles formosae, :/
vivant et mulieres, tenerae, amabiles /: bonae, laboriosae! :/ |
/: Vivat et res publica et qui illam regit! :/
vivat nostra civitas, maecenatum caritas /: quae nos hic protegit! :/ |
/: Pereat tristitia, pereant osores, :/
pereat diabolus, quivis antiburschius /: atque irrisores! :/ |
Weise: Erste Spuren 1736, jetzige Form 1781. Mit zunehmender Ironie zu Verstehen.
Worte: neuere Fassung nach Christian Wilhelm Kindleben (1748-1783)
Das Notenbild dürfen Sie gerne für Ihre homepage entnehmen. Back-Link erbeten.
ARS index Franz Glaser index